monumenta.ch > Plinius > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 52
{XXVI} Vini genera, quae fingi docuimus, nec fieri iam arbitror et supervacuum eorum usum, cum ipsis rebus, ex quibus finguntur, doceamus uti. et alias modum excesserat medicorum in his ostentatio, veluti e napis vinum utile esse ab armorum equitandive lassitudine pracipientium atque, ut reliqua omittamus, etiam e iunipiro. et quis satius censeat apsinthite vino utendum potius quam apsinthio ipso? in reliquis omittatur et palmeum, capiti noxium ventrique tantum molliendo et sanguinem excreantibus non inutile.